

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 3: Versus 27
Exclusa est.Sive glorificationem dixerit laudabilem quae in Domino est, eamque exclusam scilicet non ut abscederet, pulsam, sed ut emineret, expressam. Unde et exclusores dicuntur artifices argentarii; unde Psalmista:Ut excludanturii qui probati sunt[Psal. 67.], etc. Sive gloriationem vitiosam commemorare voluerit, eam per legem fidei dicit exclusam, id est ejectam et abjectam, quia per legem fidei quisque cognoscit, si quid bene vivit, Dei gratia se habere.